Сейчас на сайте

Сейчас на сайте 0 пользователей и 13 гостей.
Яндекс.Метрика
Смотрите подробности салон эротического массажа у нас.

Урок 18. Упражнения

ТЕКСТ

I. DE DIĒBUS ЕТ MENSĬBUS

Antiquissĭmis Romae temporĭbus annus non in duodĕcim menses, ut nunc, sed in decem menses divīsus erat. Cui rei testimonio sunt nomĭna mensium, quōrum ultĭmus December, id est decĭmus, appellātur.
Primus anni mensis erat Martius, qui a deo Marte nomen suum traxit, secundus mensis erat Aprīlis, tertius — Maius, a nomĭne Maiae sive Maiestae antiquissĭmae Italōrum deae appellātus, quam illi sicut ipsam terram matrem colēbant. Quarto mensi nomen Junius fuit, quod nomen Junōni deae Jovis conjŭgis debebātur. Quintus autem mensis Quintīlis appellabātur, sextus — Sextīlis, septĭmus — September, octāvus — Octōber, nonus — November, decĭmus, ut jam pridem dixĭmus, December.
Postea Romāni mensem Quintīlem in Gaii Julii Caesăris honōrem Julium nominavērunt, mensem autem Sextĭlem — Augustum, in Octaviāni Augusti imperatōris laudem.
Numa Pompilius secundus rex Romanōrum annum in duodĕcim menses ad cursum lunae descripsisse narrātur duōbus mensĭbus Januario et Februarīo eum augens.
Totus annus trecentos quinquaginta quinque dies habebat. Cum autem luna tricēnos dies singŭlis mensĭbus non explēret deessentque dies solĭdo anno, qui solstitiāli circumagĭtur orbe, intercalarios menses Numa instituit, qui modo his modo illis interponerentur annis. Haec res cum arbitrātu pontifĭcum fiĕret, saepiusque menses intercalarii ab iis subicerentur, fasti prorsus turbāti sunt.
Ităque Gaius Julius Caesar anno quadragesĭmo sexto ante aeram nostram annum ad cursum solis accomodāvit, ut trecentōrum sexaginta quinque diērum esset et intercalario mense sublāto unus dies quarto quoque anno intercalarētur.
Primus anni mensis nunc Januarius fuit, secundus — Februarius. Primus cuiusque mensis dies Kalendae appellabātur, quintus — Nonae, tertius decĭmus — Idus. Mensĭbus autem Martio, Sextīli, Maio et Octōbre Nonae fuērunt septĭmus, Idus — quintus decĭmus mensis dies.
Menses anni tricēnos aut tricēnos singŭlos dies continēbant, mensis autem Februarius duodetriginta aut undetriginta dies.
Postea mensis in septimānas divĭdi coeptus est. Dies septimānae fuērunt haec: Solis dies, Lunae dies, Martis dies, Mercurii dies, Jovis dies, Venĕris dies, Satūrni dies, quae nomĭna etiam nunc in fastis multōrum populōrum manent.
Dies in duas partes dividebātur: altĕram a solis ortu usque ad occasum, altĕram a solis occāsu usque ad ortum. Totus dies viginti et quattuor horas continēbat.
Примечания к тексту:
id est — то есть; (annus) qui solstitiāli circumagĭtur orbe — (год), который продолжается от одного солнцестояния до другого (т.е. солнечный год).


 
II.

1. Ave, Caesar, moritūri te salūtant. 2. De gustĭbus non est disputandum. 3. Omnia homĭni, dum vivit, speranda sunt. 4. Suo cuique judicio utendum est. 5. Equi donāti dentes non inspiciendi esse dicuntur. 6. Cetĕrum censeo Carthagĭnem delendam esse. 7. Helvetii suis finĭbus profectūri erant. 8. Injuriam qui factūrus est, jam facit. 9. In optimatium dominātu vix partĭceps libertātis potest esse multitūdo, cum omni consilio commūni ac potestāte careat (Cicĕro). 10. Cum solitūdo et vita sine amīcis insidiārum et metūs plena sit, ratio ipsa monet amicitias comparāre (Cicĕro). 11. Ante omnia necesse est se ipsum aestimāre, quia saepe nobis vidēmur plus posse, quain possŭmus (Senĕca). 12. Cum sis mortalis, quae sunt mortalia, cura.
 

ЗАДАНИЕ

1. Ответьте на следующие вопросы:
1. Quot menses antiquissĭmis Romae temporĭbus annus continēbat? 2. Quae erant mensium nomĭna? 3. Cur primus anni mensis Martius appellabātur? 4. Cur tertius anni mensis Maius appellabātur? 5. Quis primus annum in duodĕcim menses divīsit? 6. Quot dies annus ad cursum lunae accomodātus habēbat? 7. Cur Julius Caesar annum ad solis cursum accomodāre statuit? 8. Quae nomĭna primo et secundo anni mensĭbus fuērunt? 9. Quot dies annus ad solis cursum accomodātus habēbat? 10. Quot dies mensis Februarius continēbat? 11. Quot in horas dies dividĭtur?
2. Определите, к каким латинским словам восходят следующие русские дериваты:
 
дегустация, инспектор, финал, диспут, трактор, дивиденды, солидный, календарь.
3. Переведите с русского языка на латинский:
1. Известно, что о вкусах не следует спорить. 2. Цезарь считал, что нужно согласовать (accomodare ad) год с движением солнца. 3. Тит Ливий, римский историк, пишет, что царь Нума Помпилий первым разделил год на 12 месяцев и 355 дней. 4. После того как Цезарь согласовал год с движением солнца, год стал (coepit) насчитывать триста шестьдесят пять дней. 5. Каждый месяц года имеет по тридцати или по тридцати одному дню. 6. Мы должны любить и защищать свою родину.

Вход в систему

Уроки латыни

Основа успеха в изучении латинского языка это усидчивость и систематичность. Р...

В латинском языке различают 2 главных способа словообразовани:

1) аффиксация (присо...

Латинские числительные делятся на четыре группы:

1. Количественные (numeralia cardi...

В латинском языке есть такие личные местоимения: ego (я), tu (ты), nos (мы), vos (вы). Для...