Сейчас на сайте

Сейчас на сайте 0 пользователей и 11 гостей.
Яндекс.Метрика

De antiquissimis generis humani instrumentis

Нет ответов
cobzarius
Аватар пользователя cobzarius
Не в сети
Зарегистрирован: 2016-02-26
Сообщения: 17
Vetustissima instrumenta Lomequi-III
Olduvaica (oldovanica) instrumenta

Anno MMXI post Christum natum in boreali parte Cenyae Nachucui loco haud procul ab occidentali parte lacus Turcanae in fluviatico strato Lomequi-III vocamine atque ter et tricies centena milia annorum aetate investigatores forte vetustissima CIL numero lapidea instrumenta invenerunt, e quibus XXIX numero in strato erant, cetera in diurna superficie jacebant. Id nimis admirabile est, quod antea antiquissima lapidea instrumenta ea specie hominidarum facta esse habebantur, quae species Homo habilis vocatur. Sed hae creaturae circiter duodetricies centenis milibus annorum ante nostrum tempus ortae sunt. Quis ergo haec vetustissima instrumenta fecit? Artifices, a quibus id factum est, fortasse australopitheci vel cenyanthropi fuisse putantur, qui in his locis eo tempore habitavere. Interim omnia reperta instrumenta modo faciendi in tres greges dividuntur: facta icendo duos inter se lapides, qui in manibus manebant; facta si non magno lapide, futuro instrumento in manu posito, magnum saxum tundebant; facta si lapidem, futurum instrumentum absque motu in saxo positum, altero lapide in manu posito icebant. Investigatores existimant speciem inventorum instrumentorum et olduvaicam, quam Homo habilis creavit, et modo procreandi et magnitudine ipsorum instrumentorum (olduvaica instrumenta enim et pondere et magnitudine tribus sive quattuor partibus minora sunt) esse discernendum, quoniam instrumenta repertae speciei sunt maturior gradus evolutionis culturae lapidum, quam olduvaica. Apertum est eo tempore, quo inventa instrumenta facta sunt, ibi ripas fluminum lacuumque arboribus et dumetis vestitas fuisse, ubi hyppopotami ac crocodili habitaverunt, altius sabanam cum dumetis pertinuisse, qua varii generis dorcades (generum Parmularius et Megalotragus; speciei Aepyceros schungurensis), elephanti, equi (genus Eurygnathohippus), terrestres simiae (generis Theropithecus) et magnae feles vivebant.

Вход в систему

Уроки латыни

Основа успеха в изучении латинского языка это усидчивость и систематичность. Р...

В латинском языке различают 2 главных способа словообразовани:

1) аффиксация (присо...

Латинские числительные делятся на четыре группы:

1. Количественные (numeralia cardi...

В латинском языке есть такие личные местоимения: ego (я), tu (ты), nos (мы), vos (вы). Для...